Caput Secundum - Umbra Vetustatis
(Cuius partem ex opere Didinis Latine redidi.)

Neque novem neque nonaginta die rumor silescebat. Secundus discessus Domini Bilbonis Peransis per anuum diemque in Hobbituvico et in etiam Pago omni disserebatur, atque homines longissime meminerant. Fabula fiebat qua ad focum juvenilibus Hobbitibus narrabatur; ac finaliter Stultus Perans qui fulgore tonitrumque perierat et iterum cum peris gemmorum et auri plenis apparuit, cara persona famae fiebat, quae diu post obliviscendum eventuum pervivebat.
Sed interim in vicinia publice ratio Bilbonem, semper rarum, tandum maxime insanum factum esse et in mundum latum confugisse. Ibi sine dubio in stagno amnive cecidisset ac tragicam sed vix intempestivam mortem mortuus esset, quibus principaliter Gandalf in culpa ponebatur.
'Si iste mordidus magus relinquet iuvenem Frodonem, fortasse requiebit et colet intellectum hobbitalem,' aibantur. Et videbatur magum Frodonem relinquere, et requiescebat, sed incrementum intellectus hobbitalis non clare visibilis erat. Immo, nominem curiositatis Bilbonis statim asciscere coepit. Lugere recusabat; et anno sequente in diei natalis centesimi duodecimi Bilbonis honore dedit epulum, quod Centupondii Festum dixit. Sed inemendatum, nam hospites viginti invitati et non pauci nataliciae fuerunt ad quas cibum ninxit atque potionem pluvit, sicut dicunt Hobbites.
Aliqui pertubabant; Frodo autem singulis annis habitum diei Bilbonis natalis agendi tenebat, donec assuescebant. Inquit se non credere Bilbonem mortuum esse, sed cum rogaverunt 'Ubi est ille?' umeros suspendit.
Solus vivebat, sicuti Bilbo fecerat; sed ei plurimi amici, principue inter Hobbites iuniores (imprimis progenies ab Tuco Sene) qui pueri Bilbonem amaverant et frequenter Peram Extremam visitarant. Folco Boffin et Fredegar Bolger duo eorum, sed amici optimi sui erant Peregrinus Tuc (publice Pippin nominatus) et Merrin Brandicaper (nomen verum Meriadoc, sed id raro meminerat). Cum his Frodo per Pagum vagabant, sed saepius solum palabatur, et in miraculum sapientium hominum olim procul a domo in collibus silvisque in luce stellarum ambulans videbatur. Merrin atque Pippin eum aliquando Alfones visitare putabant, sicuti fecerat Bilbo. [Finis partis quae ex opere Didinis Latine redidi.]
Tempore procedente homines sentire Frodonem quoque signa bonae 'tuitionis' ostendere inceperunt: extrinsecus speciem Hobbitis robusti fortisque vix ex vicimis retinuit. 'Sunt qui fortunem omnem habent,' dicebant; non autem fuit quoad Frodo aetate quiquagesima fere magis moderata appropinquavit quod inaudite sentire coeperunt.
Frodo ipse, post terrorem primum, magistrum suum et Dominum Peransem ipsum Perae Extremae invenientem iucundius sentiebat. Per aliquos annos felicissimus fuit et de futuro non multum cavit. Dimidie autem ad eum ipsum ignote dolor eum cum Bilbone non procedere continenter crevit. Animadvertit aliquando meditari, preacipue in autumno, de vasta solitudine, et visiones insolitas montium quos numquam viderat in somnia venerunt. Sibi dicere incepit: 'Fortasse ego ipse aliquando Flumen transibo,' cui dimidium alium mentis semper responsit: 'Nondum'.
Ita processit, quoad quadragesimi finem habebant et dies natalis quinquagesimus appropinquavit: quinquaginta numerus fuit quem quoquomodo magnum (sive ominosum) esse sensit; ea aetate vere fuit quod res mira Bilbonem invasit. Frodo inquiete percipere coepit et semitae vetae saepissime frequentare visae sunt. Tabulas geographicas adspexit et qua trans margines esse mirus est: tabulae in Pago factae praecipue spatios albos trans fines monstrabant. Porro a domo et saepius solum vagari coepit, ob eam rem Merrin et amici alii eum anxie spectaverunt. Crebro cum viatoribus peregrinis ambulantem et loquentem videbatur qui in hoc tempore in Pagum apparere inceperunt.

Rumores erant de rebus insolitis in mundo externo accidentibus; et quia Gandalf ad id tempus neque apparuerat vel per aliquos annos ullum nuntium misserat, Frodo novum omne collexit quod quivit. Alfones, qui raro in Pago ambulabant, nunc vespere in occidentem transeuntes per silvas videri potuerunt, transeuntes et non redeuntes; sed Mediam Terram reliquebant atque non longius affines operibus suis fuerunt. At Nani in itinere fuerunt in numeris inusitatis. Via Orientis Occidentisque vetera per Pagum ad finem in Portis Canis tulit et Nani obiter ad metallos in Montibus Caeruleis ea semper usi erant. Ei Hobbitum fons gravissimus novi ex partibus remotis fuerunt - sicuti aliquod voluerunt: vulgo Nani paulum dicebant et Hobbites non plus rogabant. Sed Frodo nunc saepe Nanis exteris regionum longinquarum ad Occidentem confugientibus incurrit. Commoti fuerunt et complures de Hoste Terraque Mordore susurrante locuti sunt.
Nomen iste Hobbites tantummodo in fabulis vetustatis obscurae noverunt, sicut umbram in commemorationum recessu; at ominosum atque inquietantem. Numinem malum in Silva Furva a Concilio Albo expulsum fuisse visum est ad tantum revertendum in vigore maiore in arces veteres Mordoris. Dictum est Turrim Obscuram reaedificatam fuisse, unde numen longe lateque dispergere; in remotum orientem meridiemque esse belli atque anxietas crescere; Orci se rursus in montibus multiplicare; Troli inter viam esse, non iam hebebes, sed versuti et telis horridis armati. Et de creaturis magis terribilis quam his omnis susurrante significabat, sed eis nullum nomen erat.

Paulum omnium, videlicet, aures Hobbitum communium tangebat. Sed sardissimi ipsi atque qui domi se tenebant narrationes miras audire coeperunt; et ei cuius negotia ad fines ducebant res insolitae videbant. Sermo in Dracone Viride in Iuxtaqua vespere in vere anni quinquagesimi Frodonis in media ipsa commoda Pagi rumores auditi esse ostendit, quamquam Hobbites plurimi adhuc eos ridebant.
Sammus Gamsio in angulo iuxta caminum sedebat et contra eum Ted Rufus, filius molitoris; et complures Hobbites alii rustici locutionem auscultabant.
'Vere, res miras audis hoc tempore, dixit Sammus.
Ted, 'Ah,' inquit, 'audis, si exaudis. Fabulas etiam foci et historias pueriles possum domi audire, si volo.'
'Sine dubio potes,' opposuit Sammus, 'atque audeo ponere maiorem veritatum esse in aliquibus earum quam cogitatur. Qui tandem finxit historias? Sume autem dracones.'
'Benigne,' inquit Ted, 'non sumam. Audivi narrare de eis tum eram puer, nunc autem non oportet credere. Est solus unus Draco in Iuxtaqua et est Viridis,' dixit, risum omnium accipiens.
'Sane,' dixit Sammus, cum aliis ridens. 'Sed quid de illis Viris Arboris, illis ingentis, sicuti possis vocare eos? Dicunt unum maiorem quam arbor visum est procul trans Lamas Aquilonias non multo ante.'
'Qui dicunt?'
'Patruelis Hal primo. Occupatus est pro Domino Boffine in Transcolle et in Quartario Aquilonio venatum it. Vidit unum.'
'Dicet videre, fortisan. Hal tuus semper dicet quod res vidit; et fortasse vides res quae non sunt.'
'Unus ille autem erat ita magnus ut ulmus et currebat - currebat septem passus in grado, sicuti erat digitus.'
'Ergo spondeo quod non erat digitus. Quod vidit ulmus erat, veri similis.'
'Sed unus ille currebat, dico tibi; et omnino non ulmus est in Lamis Aquiloniis.'
'Ergo Hal non potest videre unum,' dixit Ted. Aliqui risus atque plausus fuit: audientes Ted dicere bonum sentire visi sunt.
Sammus 'Perfecto,' inquit, 'negare non potes quod alii excepto Halfast nostrum videbant homines miros Pagum transientem - transientem, nota bene: plures sunt qui ad fines remittanti. Limitii numquam adhuc ita negotiosi fuerunt.
'Et audivi narrare quod Alfones profiscuntur ad occidentem. Dicunt quod graduntur ad portus remotos post Turres Albas.' Sammus gestum bracchio vage egit: neque is neque quicumque eorum quam longe ad Mare esse novit, praeter turres veteres post fines Pagi vespertinos. Traditio autem procul ibi Portus Cani situm esse vetus erat, unde interdum naves alfones evehi ad numquam rediendas.
'Navigant, navigant, navigant trans Mare, in Occidentem graduntur et nos relinquunt,' dixit Sammus, dimidie verbos recitans, triste solemniterque caput concutens. Sed Ted risit.
'Age, id non est aliquid novum, si credis fabulas veteres. Et non video quod pertinet ad te sive me. Navigent! Sed certo scio quod non vidisti quod id egerunt; neque quicumque in Pago.'
'Agedum, non novi,' Sammus cogitans dixit. Olim Alfonem in silvis vidisse putabat, atque etiam aliquamdiu plures videre sperabat. Memoriarum omnium quas in iuvenibus annis audiverat, de Alfonibus fragmines fabularum et historiarum semi-oblitarum quas Hobbites noverunt semper eum profundissime moverant.
'Aliquis sunt, etiam in his partibus, qui noverunt Homines Formosos et acciperunt nova ab eis,' dixit. 'Ds. Perans cui laboro narravit me quod navigabant et novit aliquos de Alfonibus. Et Ds. Bilbo magis novit: multi sunt sermones qui cum eo habuit tum puellus eram.'
Ted, 'O, ambo insani sunt,' inquit. 'Vere Bilbo senex erat insanus atque Foro erit. Si hinc nova accipies, numquam desiderabis ineptias. Age, amici, domum eo. Salvete!' Poculum exsicavit et tumultuose exiit.
Sammus silente sedit et non iam locutus est, ei multa cogitanda fuerunt. Primo, in horto Perae Extremae magna agenda et cras ei dies occupatus sit, si disserenat. Gramina celeriter crescebant. Sed Sammus magis quam hortum in animo habuit. Paulum post gemuit, surgit atque exiit.
Primus Aprilis fuit et caelum post imbrem magnum serenum reddebatur. Sole occidente, vesper frigidus et pallidus quiete in noctem vertit. Domum sub stellis tempestivis Hobbituvicum et in Colle ambulavit, tranquille atque cogitanter sibilans.

Hoc tempore ipso Gandalf post absentiam longam exortus est. Per tres annos post Festum afuerat. Tum Frodonem breviter visitavit et post eum bene inspicientem iterum abiit. In anno sequente, sive duos annos, saepius rediebat, inexpectate post crepusculum veniens atque sine monitione ante solis ortum abeuns. De negotia sua itinerisque conloqui noluit et nugas de Frodonis valetudine atque actionibus delectare visus est.
Dein subito visitationes finem habuerant. Fuerunt novem anni cum Frodo eum viderat sive de eo audivit et coeperat putare magum numquam redire nec Hobbites studere. Hoc etiam vespere, Sammo domum eunte atque crespuculo decrescente, pulsatio olim nota in studii fenestram sonavit.
Frodo amicum veterem miratione atque gaudio magno salutavit. Alter alterum inspexit.
Gandalf, 'Ah, nonne vales?' inquit, 'similis es ut umquam, Frodo!'
'Et tu,' responsit Frodo; in se autem Gandalfem videre senectute ac cura affectum putavit. Eum ad novas de ipso atque mundo lato impulit et mox in sermone abditi in multam noctem vigilaverunt.

Postridie mane post ientaculum serum magus cum Frodone iuxta fenestram studii apertam sedebat. In foco ignis clarus, sol autem calidus et auster flabat. Omnia speciem nitidam habebant et herbescens viriditas Veris in campis splendebat atque in extremis arborum digitis.
Gandalf de vere cogitabat, paene octaginta ante annos, cum Bilbo sine sudario Pera Extrema excurrit. Crines forsitan albiores erant quam fuerant et barba atque supercilia fortasse longiores et facies cura sapientiaque magis sulcata, sed oculi adhuc micabant et eodem vigore atque delectione fumabat et anulos fumi flabat.
Nunc fumabat tacite namque Frodo immoto sedebat in cogatione defixus. In etiam luce matutina nuntiorum umbram obscuram sensit a Gandalfe allatorum. Tandem silentium rupit.
'Heri vesperi incepisti mihi narrare res miras de anulo meo, Gandalf,' dixit. 'Et tum desisti, quoniam dixisti res talia melius atque lucem mittere. Nonne putas nunc finire? Dices anulum esse pericolusum, multo magis periculosum quam opinarer. Quomodo?'
'Multis modis', magus respondit. 'Multo valentior quam primo suspicari ausus sum: tam valens ut unumquemque mortalem devincat qui eum possideat. Eum possiderit.
'Multo ante in Eregione anuli multi alfones facti sunt, anulos magicos appelares et variis, videlicet, generis erunt: alii valentiores, alii minores. Anuli minores probabtione s solae in arte immatura erant et pro fabris ferrariis alfonibus tantum res parvae - at pro mortalibus periculosus considero. Sed Anuli Magni, Anuli Potestatis, erant infesti.
'Mortalis, Frodo, qui unum Anulorum Magnorum tenet, non moritur, sed non plus vitae crescit sive accipit, modo progreditur, usque ad quodque punctum temporis est defatigatio. Et si saepe Anulum utitur ad se obscurandum, tabescit: postremo perpetuo invisibilis fit et in tenebris perambulat in conspectu niminis obscuri quod Anulos regit. Immo, serius aut ocius - serius, si in principio fortis est sive benevolens, sed nec fortitudo nec propositum bonum permanebit - serius aut ocius numen obscurum em devorabit.'
'O rem terrificam!', Frodo ait. Erat silentium longum alium, sonu Sammi Gamsionis virectum secantis ab horto intro veniente.

'Quamdiu haec scibas?' tandem Frodo rogavit. 'Et quantum scivit Bilbo?'
'Bilbo nihil plus scivit quam te dixit, certo sum,'dixit Gandalf. 'Vero numquam tibi tradidisset quod periculum esse existimavisset, tametsi tibi prospicere promisi. Anulum putabat pulcherrimum et in necessitate utillissimum; si aliquid esset malum sive mirum, ipse esset. Dixit eum "in animo suo crescere" , semper esse anxius de eo; sed anulum ipsum culpatum esse non suspicatus est. Rem autem sibi curam afferre invenit; eum non semper eiusdem magnitudinis sive ponderis visum esse; eum contrahere aut dilatare in miro modo, et ex improviso de digito elabi posse ubi fuisse strictum.'
Frodo: 'Immo, me monuit de eo in epistula ultima,' inquit, 'quamobrem eum semper remanere ad catenam passus sum.'
'Sapientissime,' Gandalf dixit. 'Ad vitam autem longam, Bilbo eam numquam cum anulo contexuit. Honorem omnem ad se ipsum vindicabat et ea superiebat. Quamquam inquietus atque morosus fiebat. Tenuem et extensum dixit. Indicium anulum regere incipere.'
'Quamdiu haec omnia scibas?' iterum rogavit Frodo.
'Scibam?' dixit Gandalf. 'Scibam multa, Frodo, quae soli Sapientes sciunt. Si autem significas 'scire de anulo ipso', age, adhuc non scio, dicere potest. Probatione ultima opus est. Sed coniecturam non iam dubito.
'Quando primo coniecturare coepi?' consideravit, in memoria quaerens. 'Videam - in anno quo Concilium Album numinum obscurum ex Silva Furva eiecit, paulo ante Proelium Quinque Exercituum, Bilbo invenit anulum. Umbra tunc in cor incidit, quamquam quod timere nondum novi. Saepe quaesivi quomodo Gollum Anulum Magnum nanctus est, quod eum certo erat - hoc saltem ab initio licuit. Deinde historiam miram Bilbonis audivit quomodo eum "meruisset" et credere non potui. Tum tandem ex eo verum extraxi, illico vidi eum anulum sibi omnino vindicavisse conari. Similiter Gollum et "donum natale" suum. Mendacia erant similissima quam ex sententia mea. Evidenter anuli potentia pestilentis erat quae statim custodem movit. Hoc mihi prima admonitio erat omnia non bona esse. Saepe Bilboni dixi anulos talos inusos pati melius esse; sed offensionem habuit et mox iratus est. Pauca alia facere potui. Eum ei adimere non potui sine malum maius faciendum; et iurem faciendi non habuit quoquo modo. Adspicere modo potui et expectare. Fortasse Sarumanem Album consulerem, aliquid autem semper me cohibuit.'

I ad Opus in Exsecutione.