Dominus Anulorum

Comitatus Anulorum

Liber Primus


Caput Primum. Festum exspectatum diu

Cum Ds. Bilbo Perans de Pera Extrema nuntiaverit, ut brevi festo specioso maxime diem natalem undecimagesimum primum ageret, in Hobbituvico sermo magnus commotioque magna fuit.
Bilbo praedives et peculiaris magnopere fuit, et sexaginta annos miraculum Pagi fuerat, post abitum notabilem et reditum inexspectatum. Divitiae itineribus quae reportaverat fabula loci factae erant et generaliter creditum est, quaecumque vetusti dicebant, ut Collis in Pera Extrema plenus cuniculi thesauris referti fuit. Et quasi ea non satis ad famam esset, etiam vigor longinquus ad mirandum fuit. Tempus incessit, sed ad Dominum Peransem effectum parvum habere visus est. Nonaginta annorum idem maiorem partem quam ad quinquaginta annorum fuit. Nonaginta novem annorum eum bene-perservatum dicere inceperunt, sed constantem magis verum fuerit. Fuerunt qui capites quassaverunt et omnia nimis boni esse putaverunt; iniustum videbatur, ut quisquam cum (aperte) iuventam perpetuam tum (dicebant) divitias inexhaustabiles possideret.
'Solvendum est,' dicebant. 'Non naturale, et miseriae venient!'
Adhuc etiam miseriae non venerunt; et quoniam Ds. Perans pecunia generosus erat, alteri ignoscebant ei et habitibus et fortuna. Cognatis familiariter utebar remansit (praeter, videlicet, Saccivilla-Peranses); et ei inter Hobbites familiarum pauperum leviumque miratores devoti multi erant. Sed ei propinqui non erant, quoad aliqui patrueles iuvenes crescere inceperunt.
Maximus natu eorum, et gratus Bilbonis, Frodo Perans iuvenis fuit. Cum Bilbo nonaginta novem annorum fuit, Frodonem heredem adoptavit, et eum ad vivendum in Pera Extrema attulit; Saccivilla-Peransum expectationes denique fractae sunt. Bilbone et Frodone fortuito diem natalem idem erat, vicesimum secundum mensis Septembris. 'Venias et hic habites, mi Frodo,' die Bilbo dixit, 'et tum festos natales nostros commode una agere poterimus.' Eo tempore Frodo adhuc in vicimos erat, ut Hobbites vicesimos inconsideratos annos inter pueritiam et aetatem puberem triginta tertio anno dicebant.
Plures duodecim anni transierunt. Quotannis in Pera Extrema Peranses vegetiora festa natalia communia egerant; sed etiam creditum est, ut autumno illo aliquid extraordinariore praeparatum sit. Bilbo undecigesimos primos annos, CXI, actus erit, numerum insuetiore et aetatem respectabilem ad Hobbitem (Tuc Senex ipse demum ad CXXX annos pervenerat); et Frodo triginta tertios annos, XXXIII, actus erit, numerum importante: diem 'aetatis puberis'.
Linguae in Hobbituvico Iustaquaque movere inceperunt; et per totum Pagum rumores de eventu veniente increbruit. Res gestae personaque Domini Bilbonis Peransis in ore omnium esse incipiebant; et vetusti subito animadvertiebant commemorationes appetiti esse. Nemine quam Hammo Gamsione seni audientes magis attenti erant, noto generaliter Vetulus. In Hederae Frutice orabat, deversoriolo ad viam Iustaquae; loqitur quadam potestate, quoniam Perae Extremae hortum quadraginta annos curaverat, et Cavivirum senem opere eodem pro eo tempore adiuverat. Cum ipse senuerit et obriguerit, opus ab filio minimo natu, Sammo Gamsione, actum est. Pater filiusque utrique familiariter Bilbone Frodoque utebantur. In Colle ipso habitabant, in Nummero III Peraemissus Ordinis sub Pera Extrema.
'Ds. Bilbo Hobbit bonus eruditissimus est, ut semper dixi', Vetulus declaravit. Verissime: quoniam ad eum officiosior Bilbo erat, eum 'Magister Hamfast' dicens, et eum de alendo olerum perpetuo consulens - Vetulus de re 'radicum', malorum terranorum adeo, ab omnibus in vicinia (ipso quoque) auctoritas esse recognitum est.
'Sed ille Frodo secum habitat?' Nocus Senex de Iustaqua rogavit. 'Nomen Perans est, sed plus dimidia pars Brandicapri, dicunt. Nescio quare ullus Perans de Hobbituvico procul in Capriterra mulierem quaerere iret, qua homines miriores sunt.'
'Et non miraculum miri sunt', Tatula Bipes addidit (vicinus Vetuli), 'si in ripa prava Fluminis Brandivini habitant, et sub Silvam Veterem. Quae locus malus obscurus, si dimidium narrationum verum esse.'
'Recte dicis, Tata!' Vetulus dixit. 'Non, ut Brandicapri Capriterrae in Silva Vetera habitant; sed gens mirus sunt, aperte. In flumine magno illo navibus illudunt- quod non naturale. Non miraculum ut miseriae venierint, dico. Sed quoquo modo, Ds. Frodo Hobbit iuvenis placidissimus imaginatur. Similis Domino Bilboni, et non solum speciei. Denique pater Perans erat. Hobbit decens respectabilis erat Ds. Drogo Perans; numquam de eo multum narrare erat, quoad demergevit.'
'Demergevit?', voces variae dixerunt. Videlicet, illos et alii obscuri rumores prius audiverunt; sed Hobbites historias familiae adamant, et rursus ea audire voluerunt.
'Dicitur', Vetulus dixit. 'Ecce: Ds. Drogo in matrimonium Puellam Primulam Brandicaprum miseram duxit. Domini Bilbonis sobrina primo gradu ab parte matris fuit (mater sua minima natu filiarum Tuci Senis est); et Ds. Drogo sobrinus secundo gradu fuit. Ergo, Ds. Frodo sobrinus primo ac secundo gradu est, semel remotus utroque modo, sicut dicunt, si me sentit. Et Ds. Drogo in Brandivini Villa socero, Magistro Gorbadoc sene, morabatur, sicut post matrimonium saepe fecit (eo adamante cibaria, et Gorbadoce sene parante convivii benignissimi); et in Flumine Brandivino nauculatus est, et is mulierque demergeverunt, et miser Ds. Frodo infans tantum et omnia.'
'Eos aqua ire post cibum vespertinum in lumen lunaris, audiebam', Nocus Senex dixit; 'et Drogonis gravitam esse quod navem submergit.'
'Et ego eam eum pellere audiebam, et eum eam trahere post eum', Rufus dixit, Hobbituvici molitor.
'Non ausculta omnia audire, Rufus', Vetulus dixit, qui male molitore vult. 'Omnino mentionem pellendi ac trahendi non fac. Naves satis periculi sunt eis immotum sedere sine miserias quaerendo. Tametsi: Ds. Frodo ille pupillus relictus est et eiectus, ut dicat, inter Capriterranos miros illos, in Brandivini Villa quodam modo educatus. Cuniculosior dicitur. Magistri Gorbadoci Seni numquam minor quam quidam centi domesticorum eo loco erant. Ds. Bilbo numquam factum melius fecit referens puerum ad inter homines dencentes vivendum.
'Sed Saccivilla-Peransibus id concussum tristem esse aestimo. Peram Extremam accipere putaverunt, eo tempore abit et mortuus esse aestimavit. Et redit et eos abegit, et vivere ac vivere remansit, et numquam diem vetustior aspectu, salve! Et subito heredem edit, et omnes chartae decenter scribere facit. Saccivilla-Peranses nunc numquam interiorem Perae Extremae non videbunt, speraturum est.'
'Supra cumulus pecuniae refertus est, narrare audio,' alienus dixit, institor de Magno Fodente in Quartario Occidente. 'Omne summum collis plenus cuniculi ferti arcis auri et argenti, ac gemmae, quo audivi.'
'Audivit igitur plus quam confirmare possum', Vetulus respondivit. 'De gemmis nihil scio. Ds. Bilbo pecunia liberalis est, et nulla inopia eius videtur; sed nihil cuniculos agenti novi. Dominum Bilbonem reditum vidit, abhinc circa sexaginta annos, cum puer eram. Nuper tiro Caviviri senis factus sum (eum sobrinum patris esse), sed me super ad Peram Extremam habuit ad eum adiuvantum homines ab obterente et discurente per totum hortum venditione agente dehortari. Et mediis omnibus Ds. Bilbo in Collem eculeo et quibusdam peris maximis et numero arcarum venit. Non dubio eos maiore parte plenus thesauri fuisse quos in partibus alienis contulerat, ubi montes aureos sint, dicunt; sed ad cuniculos implendum non satis fuit. Sed puer Sam de eo plus sciet. In et ex Pera Extrema it. Amens de historia antiqua est, et omnes fabulas Domini Bilbonis audit. Ds. Bilbo eum litteris docuit - nullum malum cogitans, audi, et nullum malum veniet spero.
'Alfones et Dracones', eo dico. 'Oleres malaque terrana mihi et tibi melior sunt. Cave, ut rei meliorum adfinem sit, vel in miseras tibi maxime deveniat', eo dico. Et aliis dicere possim', adspectu in alienum molitoremque addidit.
Sed Vetulus audientem non persuasit. Legenda divitiarum Bilbonis mentes aetatum iuveniorum Hobbitorum institerat.
'Ah, sed cui primo tulit certe addidit', molitor approbavit, opinionem communem interpretans. 'Saepe domo est. Et ecce homines extraneos eum visitantes: nanos nocte venientes, et illum praestigiatorem vagantem senem, Gandalfem, et omnia. Dicere potes quod vult, Vetule, sed Pera Extrema locus mirus est, et homines eius miriores sunt.
'Et dicere potes quod tu vult, de quo non plus scis quam de nauculato, Domine Rufe', Vetulus rettulit, ab molitore etiam plus quam usualiter abhorrens. 'Si id mirum sit, hic in his partibus paulo plus rebus miris uti possint. Non procul aliqui sunt qui poculum cerevisiae amico non praebeat, si in caverna cum parietibus aureis habitent. Sed res in Pera Extrema decenter faciunt. Sam noster dicit, unumquemque ad festum invitatum iri, et dona erint, audi, dona omnibus - mense eodem.'

Mensis idem Septembris fuit, et ita bellus ut rogare possit. Unum et alterum diem postea rumor (probabiliter ab benedocto Sammo incepto) sparsus est ut festivi ignes essent - festivi ignes, plus est, qui in Pago abhinc circiter saeculum non viderant, haud post Tuc Senex mortuus est.
Dies transierunt et Dies Ille instetit. Currus insolitus sarcinis insolutis exstructus in Hobbituvicum invectus est et in Colle ad Peram Extremam laboravit. Hobbites consternati ex illustribus ianuis eum oscitans speculati sunt. Ab homines extraneos vectus est, cantus ignotos cantantes: nanos barba promissa palliolisque altis. Quidam eorum in Pera Extrema remanserunt. In extremo hebdomade secundo mensis Septembris carrulus luce serenanti per Iuxtaquam de regione Pontis Brandivini venit. Senex solus vehebat. Pilleum magnum acutum caeruleum, paenulam longam canam, et amictorium argenteum habuit. Sibi barba longa alba et supercilia saetosa porrigentia extra marginem pillei fuerunt. Hobbitum parvuli post carrulum per Hobbituvicum et in Colle cucurrerunt. Onus festivorum ignium habuit, sicut coniectaverunt. Ad ianuam Bilbonis senex exonerare incepit: fasces magni festivorum ignium omnium generum figurarumque fuerunt, quorumque magno rubro G G et runo Alfonum runum signati.
Signum Gandalfis fuit, videlicet, et senex Gandalf Magus fuit, cuius famum in Pago facultem ignium, fumorum, et lucum sequebatur. Officium verum difficillimum periculosissimumque fuit, sed homines Pagi nihil sciverunt. Sibi tantummodo unus illecebrarum in Festo fuit. Propterea hobbitum parvulorum commotionem. 'G de Grandi!', clamaverunt, et senex risit. Cum in Hobbituvico modo interdum apparuerit et numquam remanserit longe, eum vultu sciverunt; sed nec ei nec ulli praeter vetustissimi parentium unus actuum festivorum ignium viderant - temporis praeteriti fabularis fuerunt.
Cum senex, ab Bilbone quibusdamque nanis, exonerare absolverat, Bilbo quosdam nummulos dedidit; sed nullus squibus sive crepitor venit, ad frustrationem spectatorum.
'Abcurre!' Gandalf dixit. 'Ubertatem accipient ut tempus veniat.' Postea intro cum Bilbone discessit, et ianua clausa est. Hobbites iuvenes ianuae frustra paululum inhiaverunt, et abierunt, diem festi numquam venturus esse sapientes.
In Pera Extrema, Bilbo Gandalfque sedebant ad fenestram apertam aedis parvae ad occidentem spectantis in hortum. Meridies serus clarus placidusque fuit. Flores rubre aureque nituerunt: antirrhyna et helianthi, et nasturcii per totos aggeres caespitis pendentes et intro per fenestras rotundas speculantes.
'Quam clarus hortus tuus est!'Gandalf dixit.
'Sane,' Bilbo dixit. 'Ei deditus magnopere, et omnis Pagi cari; sed cogito mihi feriis opus esse.'
'Cogitat consilium tenere?'
'Cogito. Animum induxi menses ante, et eum non mutavi.'
'Bene. Dicere plus non bonus est. Tene consilium - consilium totum, respice - et spero provenire, tibi, et nostrum omnibus.
'Sic spero. Cogito oblectari die Thoris, et iocari.
'Quem risurus esse, quaero?' Gandalf dixit, capitem quatens.
'Videbunt,' Bilbo dixit.

Postridie carruli in Colle invecti sunt, et carruli amplii. Quoddam murmur de 'mercatione locali' esse potuerit, sed eadem hebdomade mandata ex Pera Extrema fundere inceperunt in omnes generes alimentorum, rerum, sive luxuriae quos obtentos esse in Hobbituvico sive Iuxtaqua sive ubique in vicinitate potuerunt. Homines fanatici facti sunt; et radere dies in kalendario inceperunt; et invitationes sperans tabellarium appetenter prospectaverunt.
Brevi tempore invitationes fundere inceperunt, et officium cursorii Hobbituvici obsessum est, et officium cursorii Iuxtaquae coopertum est, et tabellaria auxiliara voluntaria petitum est. Cursus eorum continuus euntem in Colle erat, ferentem centi variationum comium de Benigne, veniam certe.
In saeptis ad Peram Extremam significatio apparuit: NULLUM ACCESSUM NISI AD RES FESTI. Ei etiam qui habuerunt, sive Res Festi habere praetenderunt raro admissi sunt. Bilbo satagebat: invitationes scribens, responsos radens, dona colligens, et quasdam praeparationes sui privatas faciens. Ab Gandalfis adventus tempore reconditum remanebat.
Quoddam mane Hobbites evigilaverunt campum magnum, meridianum inanuae Bilbonis, invenire funibus palisque tectum tentorio tabernaculisque. Introitus specialis in pulvino in viam ducta factus est, et hoc gradus lati ac saepta magna alba aedificati sunt. Tres familiae Hobbitum Peramissuum Ordinis, campum tangentis, maximi ceperunt et generaliter invisi sunt. Vetulus Gamsi Senex etiam preatendens in horto laborare desiit.
Tentoria elevare incipiebant. Tabernaculum maximum fuit, tam magnum quod arbor in campo cretens tota intra fuit, et suberbe apud unum finem stetit, ad caput mensae principis. Laternae in omnibus ramorum suorum suspensum sunt. Magis promittens etiam (ad Hobbitum mentem): culina sub caelo enormis in angulo septentrionali campi instituta est.
Legio coquorum, de quoque deversorio ac quaque taberna de vicinia magna, suppletum nanos aliosque homines insuetos in Pera Extrema collocatos advenerunt. Commotio accrevit ad summum.
Tum adversa tempestas facta est. Id Die Quarto fuit, die proximo ante Festum. Fuit anxietas intensa. Tunc Dies Quintus, vicesimus secundus Septembris, reapse illuxit. Sol ortus est, nimbi evanuerunt, vexilla soluta sunt et laetitia incipit.
Bilbo Perans festum dixit, sed vero fuit varietas convictuum in unum involutorum. Quasi quisque prope habitans invitatus est. Perperam pauci neglecti sunt, sed quoniam tamen prodierunt, non attinuit. Homines multi de Pagi partibus aliis quoque rogati sunt; atque etiam pauci de terris externis fuerunt. Bilbo ipse hospites (et additiones) ad saepta nova alba recepit. Dona unoquoque et omnibus dedidit - posteriores ei fuerunt qui per iter posticum rursum foras ierunt et iterum per saepta invenerunt. Hobbites dona hominibus aliis dant diebus natalibus suis. Non magna cara, ex more, et non ita profuse ut in occasione hac; sed non mala ratio fuit. In Hobbituvico ac Iuxtaqua reapse dies quisque in anno dies natalis alicuius fuit, ita ut Hobbiti cuique in illa parte fuerit facultas bona unius saltem doni semel saltem hebdomade. Nunquam autem de eis fatiscebant.
Dona in hac occasione bona inusitate fuerunt. Hobbitum parvuli ita commoti fuerunt, ut aliquamdiu edere paene obliti sint. Res lusus fuerunt similiter ante hoc tempus numquam viderant, omnes bellae et aperte quaedam magicae. Multae enim earum priore anno mandatae erant, et totum iter de Monte Valleque venerant, et fabricatae Nanorum verae fuerunt.
Cum unusquisque hospes salutatus esset et tandem fuerit intra saepta, fuerunt cantus, saltationes, musica, ludi et, scilicet, cibaria potioque. Tres cenae publicae fuerunt: prandium, thea et cena (or vesper). Prandium autem theaque distinxerunt praesertim a re quod eis temporibus hospites omnes coniunctim sederunt atque ederunt. Aliis temporibus tantummodo multi hominum edentes ac bibentes - continuatim ab undecima ad sexta hora triginta, cum festivi ignes inceperunt.
Festivi ignes ab Gandalfe fuerunt: non modo ab eo lati sunt, sed etiam creati ac facti; et opera specialia, partes positae et cursus ballistarum ab eo incensi sunt. Fuerunt autem et divisio generosa squiborum, crepitorum, retrovolvarum, splendicatorum, facum, candelarum Nanorum, fontium Alfonum et tonitruorum. Omnia superba fuerunt. Ars Gandalfis excoluit cum aetatibus.
Ballistae velut volatus avium vibrantium cantantes vocibus dulcibus. Arbores virides truncibus fumi caliginosi: folia aperuerunt ut ver totum puncto temporis evolvens, et rami splendentes dimiserunt flores ardentes in Hobbitibus stupidis, discedentes odore suave demum ante ores elevati eorum tetigerunt. Fontes papilionum qui stellati in arbores volaverunt; columnae ignium colorati qui adscenderunt et in aquilas converterunt, sive naves euntes, sive phalangem cycnorum volantium; tempestas rubra et imber pluviae flavae; silva hastarum argentearum quae subito clamore tamquam exercito obsesso in caelum saluerunt, et rursum in Aquam deorsum venerunt sibilo velut centum serpentibus acribus. Et quoque una admiratio extrema, honore Bilbonis, et ea Hobbites consternaverunt vehementer, prout Gandalf cogitavit. Lumines defecerunt. Fumus magnus adscendit. Ipse formavit velut mons procul visum, et ad summum ardere incepit. Flammae virides coccinaeque vomuit. Ex eo draco ruber aureusque volavit - non magnitudine vera, sed horribile vividus: ignis de malis venerunt, oculi deorsum fulserunt; rudor fuit, et ter supra capites multitudinis fremuit. Omnes absiluerunt, et multi plane in oribus cecedit. Draco tamquam agmen celere transit, cernuavit, et supra Iuxtaquam sonitu exsurdato diruptus est.
'Signum vesperi est!' Bilbo dixit. Continuo dolor timorque evanuerunt, et Hobbites prostrati prosultaverunt. Vesper splendidus fuit omnibus; omnibus, id est, excepte eis invitatis ad festum cenae familiare speciale. In tabernaculo magno cum arbore egit. Invitationes duodecim dyodecas terminati sunt (nummerus ad Hobbites quoque unus Grossus dictus, quamquam verbum ad utendum hominus non decenter putatum est); et hospites ex omnibus familiis cui Bilbo Frodoque propinqui fuerunt, cum additione aliquorum amici extrarii specialis (sicut Gandalfis) . Hobbites iuvenes multi inclusi sunt, et praesentes permissione parentali; Hobbites enim infantibus de sero vigilando faciles erant, specialiter si se cenam gratuitam accipere occasio erat. Hobbitum iuvenium alere alimentum magnum sumebat. Multi Peranses et Boffinses fuerunt, et quoque multi Tuci et Brandicapres; aliquot Fossi (propinqui aviae Bilbonis Peransis), aliquot Opimi (coniuncti avi Tuci); et selectio Effossorum, Bolgerum, Loriligatorum, Melisdomuum, Bonumcorporum, Bucinatorum et Superbuspesorum. Aliqui eorum coniuncti Bilboni maxime procul erant, et aliqui eorum vix prius in Hobbituvico fuerant, quoniam in angulis remotis Pagi habitabant. Saccivilla-Peranses non obliti sunt. Otho et Lobelia mulier praesentes fuerunt. Bilbonem fastibant et Frodonem detestati sunt, sed ita magnifica charta invitationis, in atramento aureo scripsa, ut recusare impossibile esse putavissent. Ceterum, sobrinus eorum, Bilbo, nutrimento studuerat per multos annos et mensa sua famossima erat.
Omnes centum quadraginta quattuor hospites festum iocundum exspectaverunt; quamquam satis orationem hospitis (rem inevitabilem) gravati sunt. Aptus erat intrahare partes quorum poeticam vocabat; et interdum, post unum et alterum poculum, res miras absurdas itineris arcani significet. Hospites non fallebantur: eis festum iocundissimum erat, effecte convictum occupantem: plenum, abundantem, varium, et extentum. Cibariorum emptio quasi ad nihil cecidit per provinciam in hebdomis subsequentibus; sed quoniam obsonatio Bilbonis plurimarum tabernarum, cellarum et apothecarum copias circum milia passuum exhauserat, non multo attinuit.
Post festum (plus minusve) Oratio venit. Plures autem societatis in animo clemente fuerunt, in illo delectabili statu quem 'complere angulos' nominabant. Potiones gratas sorbilabant, et uncta grata morsicabant, et timores obliti sunt. Ad quodcumque audiendum prompti fuerunt, et ad unumquidque exultandum interpunctum.
Homines cari, Bilbo incepit, in loco surgens. 'Audite! Audite! Audite!' clamaverunt, et in choro repetere manserunt, inviti sequi consilium suum videntes. Bilbo locum reliquit et iit et in sede sub arbore illuminata stetit. Laternarum lumen in ore radiato cedit; fibulae aureae in tunica serica pictili luxerunt. Omnes eum stare videre potuerunt, unam manum in aera coruscans, alterum in perula bracae.
Peranses et Boffinses cari, rursum incepit; et cari Tuci et Brandicapres, et Fossi, et Opimi, et Effossi, et Bucinati, et Bolgeres, Loriligatores, Bonumcorpores, Melisdomus et Superbuspesi. 'SuperbiPEDES!' Hobbit vetus clamat ab postica parte tabernaculae. Nomen, videlicet, Superbuspes erat, et bene merito; pedes magni erant, pilosi extra ordinem, et ambo in mensa.
Superbuspesi, Bilbo iteravit. Quoque cari Saccivilla-Peranses quos tandem retro ad Peram Extremam saluto. Hodie dies natalis meus centesimus et undecimus: hodie undecimaginta et unus sum! 'Io! Io! Vivas longe!' clamabant, et exsultim in mensis tundebant. Bilbo splendide faciebat. Id erat res eiusmodi quam amabant: brevis obviaque.
Spero tuum omnes totidem oblectari quot me. Exsultatio exsurdata. Clamores de Immo (et Non). Soni tubarum bucinarumque, fistularum tibiarumque, et aliorum organorum. Sicut dictum est, multi Hobbites iuvenes praesentes. Centi crepitorum musicorum diducti erant. Plerique eorum notam VALLIS in eis tulerunt; quod plerisque Hobbitum non multum transtulit, sed omnes eos crepitores miros esse consenserunt. Organa continuerunt, parva, sed fabricatorum perfectorum et vocum delenificarum. Vero, in aliquo angulo nonnulli Tucorum Brandicaprorumque iuvenium, Patruum Bilbonem finivisse sumentes (quando evidenter omnia necessaria esse dixerat), nunc symphoniam immeditatam exorsi sunt, et saltationis carmen hilare inceperunt. Magister Everardus Tuc et Puella Melilota Brandicaper in mensam insiluerunt et cum campanis in manibus saltare Subsilutio-circulum inceperunt: saltationem bellam, sed vigoratiorem.
Bilbo autem non terminaverat. Bucinam ab iuvene prope capiens tria bucina clara insufflavit. Tumultus subsedit. Non diu retinebo, clamavit. Iubilatio omnis congressus. Ad Intentionem vos omnes convocavi. Aliquid in modo eum id dicere impressionem fecit. Paene silentium fuit, et unus et alter Tucorum aures erexerunt.
Vero, ad Tres Intentiones! Primum omnium, vobis narrare vos omnes immensum me diligere, et undecimaginta et unus annos brevius tempus inter Hobbites tam excellentes admirabilesque vivere. Acclamationis eruptio tremenda.
Non novi dimidium vestrum dimidium ita bene ut malim; et amo minus partem dimidiam vestrum dimidium ita bene ut mereatis. Id inexspectatum et difficilius fuit. Quidem plausus sparsus fuit, sed plurimi eorum id exsequi temptabant et videre si laus fuerit.
Deinde, diem natalem agere. Denuo iubilatio. Dicerem: diem natalem NOSTRUM. Nam is, videlicet, quoque dies natalis heredis nepotisque, Frodonis. Sui iuris fit et in hereditatem hodie. Quidem plausus perfunctorius ab senibus; et quidem clamores de 'Frodo! Frodo! Frodo boni,' ab iuvenibus. Saccivilla-Peranses fremuerunt, et quod 'in hereditatem' significaverit mirati sunt. Coniunctim centum quadraginta quarttuor numeramus. Numeri vestrum ad congruendum summae singulari electi sunt: Uno Grosso, si significationem uti mihi licet. Nullae iubilationes. Ridiculum fuit. Plurimi hospium eius, et Saccivilla-Peranses specialiter, offensi sunt, certo sentientes solum numerum requisitum complere invitatos esse, par rebus in sarcina. 'Unus Grossus, vero! Significatio vulgaris.'
Est quoque, si mihi ad historias veteres referre licitum sit, dies natalis adventus cupa Esgarothem ad Lacum Longum; quamquam factum diem natalem meum esse hac occasione de memoria amisit. Quiquaginta et unus tunc fui, et dies natales non tam importantes visi sunt. Convivium autem splendidissimum, quamquam eo tempore mihi gravedo fuerat, in memoriam retuli, et modo 'gratia baxibe' dicere potui. Id magis bene nunc itero: Gratia maxima vos ad festum parvum venire. Silentium obstinatum. Omnes cantum sive aliquam poesem imminere timuerunt; et taedere inceperunt. Quare loqui desinere non possit et eos sibi salutem propinare? Sed Bilbo non cantavit neque pronuntiavit. Per tempus moram fecit.
Tertio postremoque, dixit, facere cupio DENUNTIATIONEM. Hoc verbum postremum tam magna voce et subito loquatus est ut omnes recte sederint qui etiam potuerunt. Mihi nuntiare dolet, ut - quamquam, sicut dixi, undecimaginta et unus anni tempus magnopere brevis ad agendum inter vos - hoc FINIS est. Abeo. Proficiscor NUNC. SALVETE!

Descendit et evanuit. Fulgor acutus lucis fuit, et omnes hospites coniverunt. Cum oculi aperuerunt Bilbo nusquam esse visus est. Centum quadraginta quattuor Hobbites mirabundi infanter sederunt. Odo Superbuspes vetus de mensa pedes removit et supplosit. Tunc vastum silentium fuit, quoad subito, post nonnullas halationes, unusquisque Perans, Boffins, Tuc, Brandicaper, Fossus, Opimus, Effossus, Bolger, Loriligator, Melisdomus, Bonumcorpus, Bucinatus, et Superbuspes simul loqui coepit.
Generaliter consensum erat iocum pessimum esse, et plus escam potumque necesse esse terroris indignationisque hospitum curandi causa. 'Stultus est. Semper dicebam,' fortasse dictum popularissimum fuit. Tuci etiam (paucis exceptionibus) actionem Bilbonis absurdam esse senserunt. Eo tempore plerique eorum abitum suum nihil plus quam stultitiam ridiculam existimaverunt.
Sed Rorio Brandicapri veteri non certum fuit. Neque aetate neque cena enormi mens nubilosa fuit, et nurui Esmeraldae dixit: 'Aliquid non constat, deliciae meae! Peransem stultum abire sentio. Ineptus baro vetus. Sed cur angi? Cibaria secum non tenuit.' Ad Frodonem ad vinum circummittendum clamitavit. Frodo unus solus praesens fuit qui nihil dixerat. Per aliquod tempus silente iuxta sedem vacuam Bilbonis sederat, et omna dicta quaestionesque ignoraverat. Iocum gustaverat, scilicet, quamquam etiam non ignoraverat. Laboravit ne admirationem indignantem hospitum ridat. Sed eodem tempore profunde turbidus sensit: se Hobbitem veterem caro diligere percepit. Plurique hospitum edere et potare et Bilbonis Peransis proprietates dissertare perrexerunt, pristinas et has recentes; sed Saccivilla-Peranses iam in ira profecti sunt. Frodo magis curam festi habere noluit. Plus vini ministrari mandavit; tum surrexit et tacite poculum suum ad salutem Bilbonis epotavit, et ex tabernaculo supterlapsus est.

Quod ad Bilbonem Peransem, orationem etiam habens, anulum aureum in loculo tractaverat: anulum magicum quem per plurimos annos occultaverat. Degrediens circa digitum eum locavit, et a aliquo Hobbite in Hobbituvico numquam visus est. Alaciter retrosum ad cavernam ambulavit, et cum risu ad strepitum in tabernaculum audiens adque sonos rerum festarum in aliis partibus campi stetit. Tum intravit. Vestes festi exuit, tunicam sericam pictilem complicavit et in charta bibula involvit, et eam deposuit. Tunc cito aliqua vestimenta vetera sordida induit, lorum obsoletum circum medium corpus religavit. Ad eum gladiolum in vagina scortea nigra suspendit. Ex armario clauso, pila vapponum redolens, paenulam vetam tegimentumque cepit. Conditi sunt quasi carissimi sint, sed ita sarti et retorridi fuerunt ut color pristinus vix coniectari possuerit: fuisset perviride. Satis maiores ei fuerunt. Tunc in studium iit, et ex arca magna fascem in vestibus veteribus complicatum cepit, et codicem in pelle ligatum; et quoque involucrum magnum amplum. Librum fascemque in summum perae gravis paene iam plenae illic stantis infersit. In involucrum anulum aureum catellamque bellam immisit, et postea id obsignavit, et id Frodoni inscripsit. Primo id in tutamen camini posuit, sed subito id removit et in loculum inseruit. Illo tempore ianua apperuit et Gandalf cito intravit.
'Ave!' Bilbo dixit. 'Quaesivi an venires.'
'Gaudeo te visibilem offendere,' magus respondit, in sede insidens, 'Te deprehendere et ultimum sermonem habere voluit. Te sentire ut omnia excellenter et secundum consilium fluxerint pono?'
'Immo, sentio,' Bilbo dixit. 'Tametsi ille fulgor inopinatus fuit: me satis terruit, ceteroquin allios. Accessio parva tua, pono?'
'Immo. Istum anulum omnes hos annos sapienter occulebas, et mihi necesse visum est hospitibus tuis alium quid dare quod decessionem subitam tuam explicare videretur.'
'Et iocum meum corrumpere. Ardelio immiscens vetus es.' Bilbo risit, 'sed te melius scire sumpsi, sicut vulgo.'
'Immo - si quodcumque scio. Sed non certo rem totam sentio. Ea nunc ad finem venit. Iocum habuisti, et plerosque propinquorum tumultuavisti sive offendisti, et toto Pago aliquid ad loquendum novem per dies dedisti, vel nonaginta novem veri simile. Longius ire vis?'
'Immo, volo. Sentio me feriis egere, feriis longissimis, sicut tibi prius dixi. Feriis perpetuis veri simile: me reverti non exspecto. Reapse non in animo habeo, et praeperationes omnes feci. Vetus sum, Gandalf. Non talem speciem habeo, sed in corde cordium sentisco. Bene-perservatum vero!' fremuit. 'Eia, totus tenuis sentio, aliquantus distentus, si quod significo intellegis: sicut butyrum quod in permulto pane litum est. Non recte esse potest. Mutatione egeo, sive aliquo.'
Gandalf eum inspexit curiose et diligenter. 'Immo, non recte videtur,' cogitabunde dixit. 'Immo, tamen consilium tuum fortasse melius esse censeo.'
'Age, animum induxi, quoquo modo. Montes denuo videre volo, Gandalf, montes, et tum locum invenire ubi requiescere possum. In pace et requiete, sine multo necessariorum speculantum, et serie visitatorum obstupidorum campanam sonantum. Locum reperire possum ubi librum conficere queo. Finem bonum in animo habeo: et vixit feliciter exim usque ad finem dierum.'
Gandalf risit. 'Ita spero. Sed nemo librum leget, utcumque finit.'
'O, fortasse, in annis futuris. Frodo iam aliquid lexit, quoad iit. Nonne Frodonem observabis?'
'Immo, observabo, ita saepe ut possum.'
'Mecum veniret, scilicet, si rogarem. Reapse semel obtulit, paulo ante festum. Sed vere nondum vult. Volo denuo videre vastam solitudinem ante morior, et Montes; sed Pagum nunc etiam diligit, atque silvas et campos et flumicellos. Hic pinguis esse debet. Omnia ei relinquo, videlicet, praeter paucas res minimas. Spero eum laetatum iri, cum solum vivere consuescit. Nunc tempus est ut dominus suus sit.'
'Omnia?' Gandalf dixit. 'Etiam anulum? Id concessis, reminiscaris.'
'Age, immo, ita puto,' Bilbo balbutivit.
'Ubi est?'
'In involucro, si id tibi scirendum est,' Bilbo impatienter dixit.
'Ibi in tutamine camini. Age, non ita! Est hic in loculo!' Dubitavit. 'Nonne insolitus est?' leniter sibi dixit. 'Sed denique, cur non? Quare ibi non remaneat?'
Gandalf Bilbonem rursum perservere inspexit, et fulgor in oculis fuit. 'Aestimo, Bilbo,' quiete dixit, 'eum relinquam. Id non vis?'
'Age volo - et nolo. Nunc res eo venit, de eo decedere non malo, aiam. Et non vero video quare id faciam. Cur me facere vult?' rogavit, et mutatio admirabilis in vocem venit. Acuta suspicione molestiaque fuit. 'Semper me vexas de anulo meo; sed numquam me agitavis de aliis rebus quas per itinere quaesivi.'
'Numquam, sed te vexare debui,' Gandalf dixit. 'Veritas volui. Gravis fuit. Anuli magici sunt - age, magici; atque perrari et insoliti sunt. Anulo tuo professionaliter studui, ut ita dicas; et etiam studui. Scire ubi sit malim, si rursum vagaturus es. Etiam censeo te habuisse eum satis diu. Non longius tibi opus erit eo, Bilbo, nisi me fallit.'
Bilbo rubuit, et lumen iratum in oculis fuit. Os benignum obduruit. 'Cur non?' clamavit. 'Et quod id tua interest, vere, scire quod rebus meis facio? Is est meus. Ego eum invenit. Ad me venit.'
'Immo, immo,' Gandalf dixit. 'Sed irasci non necesse est.'
'Si sim, tua culpa sit,' Bilbo dixit. 'Meus est, te aio. Meus. Meus pretiosus. Immo, meus pretiosus.'
Magi os austere attenteque remansit, et modo flamma in oculis altis ostendit eum consternatum et vero agitatum esse. 'Is priusquam ita nominatus est,' dixit, 'sed non abs te.'
'Sed nunc ego id dico. Et cur non? Etiamsi Gollum olim idem dixit. Is nunc non suus est, sed meus. Et eum tenebo, dico.'
Gandalf surrexit. Graviter locutus est. 'Stultus esses si ageres, Bilbo,' dixit. 'Id unoquoque verbo dicente clarius facis. Te nimis in potestate sua cepit. Eum dimitte! Et tum ipse ire potes, et libere esse.'
'Faciam sicut opto et ibam sicut volo,' Bilbo pertinaciter dixit.
'Carissimi Hobbit!' Gandalf dixit. 'Per totam vitam longam tuam amicos fuimus, et mihi aliquid debes. Veni! Ago sicut promisti: relinque eum!'
'Age, si ipse anulum meum vult, dice ita!' Bilbo clamavit. 'Sed eum non accipies. Meum pretiosum non dedam, te aio.' Manus ad capulum gladii parvi erravit.
Oculi Gandalfis fulserunt. 'Mox vicem meam ad irascendum erit,' dixit. 'Si denuo id dices, irascar. Tum Gandalfem Canum intectum videbis.' Gradum fecit ad Hobbitem, atque crescere grande et minaciter visus est; umbra locum parvum explevit.
Graviter spirans Bilbo manu loculum appetente ad murum recessit. Paulisper inter se adspiciens steterunt, et aer loci tinnivit. Oculi Gandalfis conversi manserunt in Hobbitem. Lente manus eius resolverunt, et tremere coepit.
'Quod tibi incidit ignoro, Gandalf,' dixit. 'Numquam prius ita fuisti. Quae est causa? Nonne meus est? Inveni eum, et Gollum me necaret, si eum non haberem. Fur non sum, quodcumque dixit.'
'Numquam te ita vocavit,' Gandalf responsit. 'Etiam nullus sum. Non tempto te exspoliare, sed adiuvare. Ut mihi confidas opto, sicut solebas.' Vertit, et umbra discessit. Rursum emarcescere ad virum canum vetum, curvatum turbatumque, visus est.
Bilbo manum supra oculos traxit. 'Mihi dolet,' dixit. 'Sed tam insuetus sensi. Tamen aliqua ex parte laxamentum esset non amplius eo vexari. Animum adeo retinebat recens. Interdum sicut oculum me spicientem esse sensi. Et semper volo eum induere et vanescere, non scis; sive miro si tutus sit, et extraho ad persuadendum. Eum secludere temptavit, sed animadvertit me sine eo in loculo non requiescere posse. Et animum non impetrare posse videor.'
Gandalf 'Ergo meum fide,' inquit. 'Impetrat. Abi et eum relinque. Desine eum possidere. Da Frodoni eum, et eum prospiciam.'
Bilbo per momentum strictus et dubius stetit. Subinde suspiravit. 'Bene,' laboriose dixit. 'Dedam.' Tum umeros sustulit, et tristius risit. 'Denique hanc ob rem festivitates fuerunt, vero: ad multos donorum natalium dedendos, atque ad aliqui eum eodem tempore dedere facilius facendum. Id ad ultimum non facilius fecit, sed omnes praeparationes perdere frustratio esset. Iocum valde corrumperet.'
'Solum usum vero demeret quod umquam in re videbam,' Gandalf dixit.
'Optime,' inquit Bilbo, 'ad Frodonem cum omni reliquo it.' Ab imo pectore spiritum duxit. 'Nunc vero incipere debeo, sive quis alius me capiet. Vale dixi, et iterum facere non pati possem.' Peram sumpsit et ad ianuam movit.
'Anulum etiam in loculo habes,' magus dixit. 'Age, habeo!' Bilbo clamavit.
'Atque testamentum et omnes quoque alios documentos. Te eum capere melius est et eum pro me tradere. Id tutissimum erit.'
'Noli me anulum dare,' inquit Gandalf. 'Pone in tutamine camini. Tutus satis erit ibi, usque Frodo venit. Eum manebo.'
Bilbo involucrum eduxit, sed tum ipsum positurus eum iuxta horarium erat, manus regressa est, et fascis in solo cecedit. Antequam eum sumere potuit, magus se dimisit et eum cepit posuitque in loco. Denuo irae spasmus cito trans Hobbitis os traxit. Subito locum vultui levationis et risui dedit. 'Age, id est,' dixit. 'Nunc abeo!"
Exierunt in atrium. Bilbo baculum gratum ex crate; tum sibilavit. Tres nani ex locis ubi egerant variis venerunt.
'Omnia parata?' Bilbo rogavit. 'Omnia collecta et titulata?'
'Omnia,' responderunt.
'Age, tum incipiamus!' Ex ianua gressus est.
Nox bona erat, et caelum nigrum stellis aspersum erat. Suspexit auras reducens. 'Quam eximie! Quam eximie denuo abire, in Via cum nanis! Id est quid per annos vero cupiebam! Vale!' dixit, domum vetum inspiciens et ad ianuam flectens. 'Vale, Gandalf!'
'Vale, in praesens tempus, Bilbo. Cave tibi! Satis vetustus es, et fortasse satis sapiens.'
'Cave! Non caveo. De me non labora! Nunc ita felix sum ut umquam fueram, et id multo ait. Sed tempus venit. Tandem in summa voluptate sum,' addidit, et tunc voce demissa, si ad eum ipsum, in tenebras susurratim cantavit:

Semper Via porro pergit
Ab ianua ubi coepit.
Nunc praecedit procul Via,
Debeo sequi, si possum,
Inhaerens acris pedibus,
Ad viae maiori iungit
Ubi viae nuntiae sunt.
Ubi? Dicere nequeo.

Quievit, silentus per tempus. Tunc sine alio verbo ab luminibus et vocibus in campis tentoriisque vertit, et tribus sociis sequentibus circa in hortum iit, et in longa semita declivi decurrit. In fundo locum humilem in saepe transiluit, et in prata adiit, discedens in noctem si murmur venti in herbas.
Gandalf paulo tempore oculis eum in tenebras prosequens remansit. 'Vale, Bilbo cari - ad concursionem futuram!' demisse dixit et denuo introiit.
Frodo paulo post intro venit, et eum in tenebris sedentem invenit, in cogitationibus gravibus. 'Estne profectus?' rogavit.
'Immo,' Gandalf respondit, 'tandem profectus est.'
'Volo - dico, speravit ad hic vesperem solum iocum esse,' Frodo dixit. 'Sed eum vere ire significavisse in corde scivi. Semper de rebus seriis iocari solitus est. Volo me prius revenisse, modo ad eum salutandum.'
'Vere cogito eum quiete supterlabi maluisse,' Gandalf inquit. 'Non turbidissimus es. Bonus erit - hoc tempore. Tibi fascem reliquit. Ibi est!'
Frodo involucrum ab tutamine camini sumpsit, et id adspexit, sed id non aperuit.
Magus, 'invenies testamentum suum et omnia documenta alia, censeo,' inquit. 'Posthac magister Perae Extremae es. Et invenies quoque, puto, anulum aureum.'
'Anulum!' Frodo exclamavit. 'Mihi id reliquit? Miror quare. Verum, utile esse possit.'
'Possit, et non possit,' Gandalf dixit. 'Id ad usum non conferam, si tu essem. Id etiam tacitum et tuto habe! Nunc decumbo.'
Frodo Magister Perae Extremae ab hospitibus discedere officium grave sensit. Rumores eventuum inauditorum hoc tempore per totum campum sparserant, sed Frodo modo certo mane omnia illustrabitur dicere voluit. Circiter mediam noctem vectabula pro hominibus grandibus venerunt. Alium post alium avecti sunt, Hobbitibus plenis sed insatiatis repleta. Holitores ex convento venerunt, et in fericulis eos qui imprudenter remanserant removerunt.
Nox tarde praeteriit. Sol ortus est. Hobbites multo die surrexit. Mane transiit. Homines venerunt et (iussu) purgare inceperunt tabernacula et mensas et sedes, atque ligulas et cultros et cados et catilla, atque laternae, atque frutices florentes in arcis, atque frusta panis et papyros crepitoris, saccos neglectos et manicas et mucinia, et cibum inesum (rem perparvam). Tum aliorum frequentia hominum (sine iussis) venit: Peranses, et Boffinses, et Bolgeres, et Tuci, et hospites alii prope habitantes sive morantes. Sub meridie, cum etiam perpastiores denuo convaluerunt, ad Peram Extremam multitudo fuit, non invita sed non inexspectata.
Frodo in ianua opperibatur, subridens, sed speciem fatigatam et anxiam habens. Omnes visitatores salutavit, sed non plus multum quam prius dicere habuit. Responsum ad omnes percontationes simpliciter: 'Ds. Biblo Baggins abiit; quantum scio, in omne tempus.' Aliqui hospitum intrare invitavit, quoniam Bilbo eis 'nuntios' reliqueram.
Intra atrium collectio magna sarcinarum et fascium et rerum parvarum suppelectilum acervata erat. Ad quamque rem titulus ligatus erat. Diversi tituli huius modi erant:
Pro ADELARDO TUCO, pro EO IPSO, ab Bilbone, ad umbraculum. Adelardus multos non titulatos rapuerat.
Pro DORA PERANSE ad memoriam LONGI commercii epistularum, cum amore Bilbonis, ad chartae ineptae cistam magnam. Dora soror Drogonis et propinqua pervivens maxima natu Bilbonis Frodonisque erat; nonaginta et novem erat et per longiore quam saeculum dimidium fasces consilii boni scripserat.
Pro MILONE EFFOSSO, is usui erit sperans, ab B.B., ad stilum aureum et vitrum atramenti. Milo numquam ad litteras respondebat.
Pro usura ANGELICAE, ab patruo Bilbone, ad speculum rotundum convexum. Perans tenera erat, et manifestius faciem placibilem putabat.
Pro collecto HUGONIS LORILIGATORIS, ab collatore, ad (vacuam) pegmam. Hugo sumptor frequens librorum erat, et peius quam usuale eos redidit.
Pro LOBELIA SACCIVILLA-PERANSE, ut DONUM, ad coclearum argenteorum nidum. Bilbo eam multum coclearum acquisivisse censuit, dum absens in peregrinatione anteriore erat. Lobelia probe scivit. Tum posterior in die advenit, suggestionem ilico sed cocleae quoque cepit.

Hoc modo selectio parva donarum colligatarum est. Aedes Bilbonis rebus intra vitam longam satis referserat. Inclinatio cavernis hobbitum ad referciscendum erat: id consuetudine tot munera natalia dandi imprimis praestitit. Munera natalia, videlicet, non semper nova erant, unus et alter mathomes usuum non recognitorum veteres qui per totam praefecturam circumierant; sed Bilbo usualiter munera nova dederat et ea quae accepit tenuerat. Cavernus vetus nunc paulum sublatum est.
Unumquodque donorum digressus variorum tituli ab Bilbone ipso scripsi habuit et non pauci aliquem nuntium sive quendam iocum. Sed, scilicet, plurimi rerum ubi ei necesse et optati essent dati sunt. Hobbits pauperiores, et praesertim ei Peraemissus Ordinis, profecerunt. Vetulus Gamsio senex duos saccos malos terranos, palam novam, thoracem laneus et ampullam unguenti pro artibus fragosis accepit. Rorio Brandicaper senex hospitalitatis magnae gratia duodecim lagoena Vinearum Veterum accepit: vinum rubrum validum de Quartario Meridiano, nunc vetustium quoniam id ab patro Bilbonis locatum erat. Rorio plene Bilboni ignovit et post lagoenam primam virum capitalem existimavit.
Omnium abundans pro Frodone remansit. Et omnes thesauros primos, scilicet, et libros et picturas et plus quam satis supellictilis remansit in possesione. Neque signum autem neque mentio nummi sive gemmarum fuit: nec nummulus nec faba vitrea donatus est.

Frodoni tempus gravissimum fuit meridie illo. Rumor falsus omnes res domesticas gratis distribui se celerissime dispersit et paulo post locus cum hominibus quibus ibi non res fuerunt sed non exclusi potuerunt repletus est. Tituli deripti atque permixti sunt et rixae factae sunt. Complures in atrio mutationes atque nundinationes facere temptaverunt et alii cum rebus non ad eos signatis sive cum quibuscumque quae visa sunt non exoptatus aut sine custode se abripere conati sunt. Via ad saepta carris et serracis obsessa est.
Media commotione Saccivilla-Peranses advenerunt. Frodo paululum secessit et amicum Merrinem Brandicaprum ad res in custodia tenendam reliquit. Ut Otho clare Frodonem videre poposcit, Merrin comiter cessit.
'Aegrotat,' inquit, 'requiescit.'
'Latet, significas,' Lobelia dixit. 'Eum nimirum videre volunt et eum videre cogitant. I et dic ita eum!'
Merrin eos magnum paululum in atrio reliquit et eis donum discessus coclearium reperire tempus fuit. Animos non auxit. Postremo in studii locum admisi sunt. Frodo ad mensam cum multo chartarum ante se sedit. Aegrogantis speciem habuit - Saccivilla-Peranses videre profecto; et aliquo in loculo ludens surrexit. Sed benignius locutus est.
Saccivilla-Perannses se ignominiosius gesserunt. Eum offere pretia mala (sicuti inter amicos) pro rebus variis pretiosis et non titulatis coeperunt. Cum Frodo res solas a Bilbone singillatim indicatas deditas esse respondit, res tota foetere dixerunt.
Otho, 'unum mihi clare est,' inquit, 'quod est te ab omnis optimum fieri. Impello testamentum videre.'
Otho heres Bilbonis fuisset, praeter adoptionem Frodonis. Testamentum cum cura lexit et anhelavit. Infortunate magnum clarum et rectum fuit (per mores legitimos hobbitum, qui inter res alias septem subscriptiones testium in atramento rubro requirunt).
'Rurso prohiberunt!' ad mulierem dixit. 'Atque post sexaginta annos. Cocleares? Ineptiae!' Digito sub Frodonis naso crepuit et abstraxit. Sed Lobelia non facilius perdita est. Paulo post Frodo ex studii loco venit ad videndum quomodo res se habuerint et eam etiam per locum invenit, recessus atque angulos inspicientem et solos pulsantem. Eam firmiter ab praedio comitavit, post ea de compluris rebus parvis (sed pretiosius) detraxerat, qui ullo modo in umbraculum ceciderant. Species visa est sicuti dictum discessus perfringentem cogitatura fuit; sed ullum quod dicere potuit, fuit:
'Olim te paenitebit, iuvenis! Quare non quoque isti? Non huius loci es; non Perans - es - es Brandicaper!
'Hoc audivisti, Merrin? Laesio fuit, si vis,' Frodo ei ianuam claudens dixit.
'Salutatio fuit,' Merrin Brandicaper inquit, 'et ergo, videlicet, falsum.'

Tum per cavernam ierunt et tres hobbites iuvenes (duos Boffinses et unum Bolgerem) eiecerunt cavos in muros unius cellae percellentes. Frodoni etiam luctatio fuit cum Sancho Superbuspesso iuveni (Odonis Superbuspessi senis nepote) qui fossionem in horreo maiore inciperat, ubi resonantiam esse creduit. Fama auri Bilbonis curiositatem atque spem utramque excitavit; aurum enim famosum (arcane si non vero iniuste acceptum) est, prout quisque scit, uniuscumque invenientis - nisi scrutinium interrumpitur.
Cum Sanchum subiegerat et eum foras pepulerat, Frodo in sedem in atrio succidit. 'Tabernam claudere tempus est, Merrin,' dixit. 'Exclude ianuam et hodie non cuique aperi, non etiam si arietem auferunt.' Tum iit ad sese reviviscendum per potio theana seriorem.
Vix adsederat, ut pulsatio foris demissa fuit. 'Veri simile Lobelia rurso,' cogitavit. 'Aliquid horrendissimum cogitaverit et ad id dicendum revenerit. Manere potest.'
Thea processit. Pulsatio iterata est, maxime, non etiam attendit. Subito caput magi ad fenestram apparuit.
'Si me non admittis, Frodo, ianuam per cavernam et foras per collem spirabo,' dixit.
'Cari Gandalf! Parumper!' clamat Frodo, ex loco ad ianuam currens. 'Intro veni! Veni! Lobeliam esse cogitavi.'
'Quod si est, tibi ignosco. Eam etiam paulo ante vidi, manni raeda vehens ad Iuxtaquam cum specie quae lactem recentem faceret acidum.'
'Iam me paena acidum fecerat. Profecto, prope anulum Bilbonis induit. Discedere cupivi.'
'Noli facere!' Gandalf sidens dixit. 'Adhibe cautiam in hoc anulo, Frodo! Vero, in parte de eo est me verbum ultimum dicere venisse.'
'Age, quid est?'
'Quid iam scis?'
'Tantummodo quod Bilbo me narravit. Historiam suam audivit: quomodo eum invenit et quomodo eum adhibuit: per itinerem, significo.'
Gandalf: 'Quam historiam, miror,' inquit.
'O, non eam nanos narravit et in librum posuit,' dixit Frodo. 'Historiam veram narravit brevi post hic habitare venit. Dixit te eum fatigavisse usque se tibi narravisse, ergo melius ego quoque eam scirem. "Inter nos non secreta, Frodo," dixit; "sed ea procedere non licet. Vere, eum est meum."'
'Res magna est,' dixit Gandalf. 'Age, quid de omnis cogitavis?'
'Si significas eum omnes de "dono" invenire, age, historiam veram cogitavi probabilissimam, et rationem mutandi omnino non videre potui. Ita facere plane non Bilbonis erat, vere; et insuetius esse existimavi.'
'Ego quoque. Sed res insuetas hominibus opes eiusmodi possidentibus accidere possunt - si eis utuntur. Tibi monitio sit ei cautionem magnam adhibere. Vires alias possidere potest quam te discedere curando quando vis.'
'Non comprehendo', dixit Frodo.
'Nec ego quidem,' magus responsit. 'Mirari de anulo mere coepi, praesertim ab heri vespero. Non ange animo. Si etiam consilium accepis eo perraro uteris, sive omnino non. Saltem te non uti rogo hac modo quod rumorem elicet sive suspicionem pariet. Denuo dico: eum custodi et occulta!'
'Occultissimus es! Quod times?'
'Non certo sum; ergo non magis dico. Fortasse aliquid narrare queo quando revenio. Illico proficiscor; igitur ad tempus vale est.' Surrexit.
'Illico!' clamat Frod. 'Age, te remanisse per saltem septimanam cogitavit. Auxilium providi.'
'Id volui - sed consilium mutare debui. Per longum tempus abesse possum; sed veniam et te videbo ita cito ut possum. Expecta me quando vides me! Quiete irrepam. Non saepe rursum Pagum palam visam. Incomius fieri animadverto. Me incommodum et pacis turbatorem esse dicunt. Complures etiam mihi Bilbonem discedere facendum incusant, sive peior. Si scire vis, conspirationem esse inter nos ad thesaurem corripendum ponitur.'
'Complures!' exclamavit Frodo. 'Othonem Lobeliamque significas! Quam abominabilem! Eis Peram Extremam et omnes alios darem, si Bilbonem recipere et cum eo in campis vagantibus abire possem. Pagum amo. Sed velle incipio, quoquo modo, me quoque decessisse. Dubito annon eum umquam videam.'
'Et ego,' Gandalf dixit. 'Et multas res alias quaero. Vale! Cave te bene! Me prospecta, praecipue in temporibus non probabilibus. Vale!'
Frodo eum deduxit. Postremum bracchium iactavit et celeritate inopinata gressus est; Frodo etiam magum senem curvatissimum vederi sensit, sicuti onus grave portavit. Vesperavit, et statura paenulata cito in crepusculum discessit. Frodo eum diutissime non denuo vidit.


I ad Caput Secundum.